Vivat Germania latina, Vivat Latinitas teutonica!

Caelestis Eichenseer

De Latine loqvendo et scribendo hodiernis temporibvs



Dominae dominique doctissimi maximeque illustres

Dominae dominique doctissimi maximeque illustres,

agitur in hōc conventu celeberrimo singularique de Germania Latina atque de Latinitate Teutonica. Hac de re iam permulta argumenta proposita sunt diligentissime tractata atque pertractata.

Itaque ne sit praeter rem neve praeter intentionem complurium, qui adsunt, Latina quoque verba proferre, id est post interstitium duorum fere millenniorum, quo antiquitas Latina ab temporibus praesentibus tertii millennii nuper incohati disiungitur et superatur. Tamen illud spatium duorum millenniorum nequaqum fuit vacuum, nequaquam Latinitate carebat, nihilominus diversimode in Italia, in Hispania, in Gallia, in Britannia, in Germania, quin etiam in latissimis plắgis Eurōpae Scandinā́vĭcae et magis orientalibus plắgis Slắvĭcis et Bắltĭcis mirum in modum Latinitas coli coepta est. Itaque fieri potuit, ut anno 1997° in Finnia conventus excellentissimus hominum Latine doctorum ageretur, ubi pleraeque acroā́ses et relationes Latine fiebant. Insŭper Helsíncii, in urbe principe Finniae, fit, ut septimanatim, id est singulis septimanis sive hebdomadibus, radiophonici nuntii Latini quinarum fere minutarum inde a Kalendis Septembribus anni 1989i feliciter prospereque emittantur, quibus de rebus temporis nostri praesentis distincte subtiliterque agitur.

Sed vertente saeculo vicesimo post Christum natum condiciones Latinitatis multum mutatae sunt tam propter scholarum reformationes et mutationes quam propter quasdam linguas hodiernas, quae videbantur rebus technicis et machinalibus multo magis esse idoneae et aptae.

Post has considerationes magis communes, ad quaedam singularia historiae transeamus oportet. Quaedam quidem elementa Latinae linguae vetustae vel potius archaicae iam saeculo octavo ante Christum natum reperta sunt, sed multo magis inde a quarto saeculo medio ante Christum natum. Denique anno centesimo octogesimo ante Christum natum Cūmaei sive Cūmā́ni Romanos officialiter rogaverunt, ut ipsis liceret Latine loqui. De hac re Tĭtus Lī́vius refert haec (40,42,13): Cūmā́nīs eo anno [180 a.Chr.n.] petentibus permissum est, ut publice Latine loquerentur.

Tamen condiciones Latinitatis classicae plerisque satis notae sunt. Sed praeter multiplices inscriptiones illius aetatis inventas et praeter alia etiam in Ciceronis [106–43] epistulis simplices locutiones sermonis cottidiani inveniuntur, velut hae: «Tullius S. D. Terentiae suae. In Tusculum nos venturos putamus aut Nonis aut postridie. Ibi ut sint omnia parata; plures enim fortasse nobiscum erunt et, ut arbitror, diutius ibi commorabimur. Lābrum si in balneo non est, ut sit, item cetera, quae sunt ad vīctum et ad valetudinem necessaria. Vale.» [anno 47° a.Chr.n.] [1] Alio autem loco: «... Pollicem, si adhuc non est profectus, quam primum fac extrudas. Cura, ut valeas. Idibus Quinctilibus [anni a.Chr.n. 48i [2] Denique tertio loco quodam: «In maximis meis doloribus excruciat me valetudo Tulliae nostrae, de qua nihil est, quod ad Te plura scribam; tibi enim aeque magnae curae esse certo scio. ... Da operam, ut valeas.» [anno a.Chr.n. 48°] [3]

Sed alibi quoque locutiones Latini sermonis cottidiani exstant satis multae, velut in euangeliis primo p.Chr.n. saeculo scriptis. Quae quidem verba Graece tradita sunt, sed haec ab Latinis (velut a Pontio Pīlā́to prōlā́tă): «Et interrogavit Iēsum Pilatus: "Tu es rēx Iudaeorum? " At ille respondens ait illi: "Tu dicis. " [4] «Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens: "Non respondes quicquam? Vide, in quantis te accusent. " [5] » ... Porro: «Pilatus ... dixit: "Vultis dimittam vobis regem Iudaeorum? " ...... At illi ... clamaverunt: "Crucifige eum! "» [6] Similia apud Matthaeum leguntur: «Interrogavit Iēsum praeses dicens: "Tu es Rēx Iudaeorum? " Dixit autem Iēsūs: "Tu dicis".» [7] Paulo post Pilatus dixit: «"Quem vultis dimittam vobis: Barabbam an Iēsum, qui dicitur Chrīstus? "» [8] Iterum paulo post uxor Pilati marito suo nuntiavit haec: «Nihil tibi et iusto illi! Multa enim passa sum per visum propter eum.» [9] Porro latro quidam cum Iesu crucifixus dixit haec: «Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum!» Cui Iēsūs respondit: «Āmēn dico tibi: "Hodie mecum eris in paradiso. "» [10] Talia verba non in aliquo theatro prolata sunt, sed in conspectu mortis. Porro post Iḗsū resurrectionem Maria Magdalena stabat ad monumentum foris plorans: «Dicunt ei duo angeli "Mulier, quid ploras? ". Dicit eis: "Quia tulerunt Dominum meum. " Haec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit Iēsum stantem et nesciebat Iēsum esse. Dicit ei Iēsūs: "Mulier, quid ploras, quem quaeris? " "Domine, si tu sustulisti eum, dícito mihi, ubi posueris eum. " Dicit ei Iēsūs: "Maria". Conversa illa dicit ei "rabboni". Dicit ei Iēsūs: "Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. "» [11] Sed omnino alio loco de vī́lĭco īnfĭdḗlī leguntur haec: «homo quidam vocavit vilicum et ait illi "Quid hŏc audio de te? Redde rationem vilicationis tuae: iam enim non poteris vīlicare! " Ait autem vilicus intra se: "Quid faciam, quia dominus meus aufert a me vīlicationem? Fŏdere non valeo, mendicare ērŭbḗsco. Scio, quid faciam, ut cum amotus fuero a vilicatione, recipiant me in domos suas. " Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo: «Quantum debes domino meo?» At ille dixit: «Centum cados [12] olei.» Dixitque illi: «Accipe cautionem tuam, et sedē cito, scribe <quinquaginta>.» Deinde alii dīxĭt: «Tu vero quantum dēbēs?» Qui ait: «Centum cŏrōs [13] trī́tĭcī.» Ait illi: «Accipe litteras tuas et scribe <octoginta>.» ...eqs. [14] Ceterum etiam in his sententiis sermonis cottīdĭā́ni homoeŏprŏ́phŏrŏn est sive allitteratio, quae in originali textu Graeco non exstat. Nam ibi leguntur haec: ἑκατὸν  βάτους ἐλαίου  et ἑκατὸν  κόρους σίτου: Latine: cěntŭm cădōs ŏ́lěī – et – cěntŭm cŏ́rōs trī́tĭcī. – Haec pauca ex Novo Testamento deprompta sunt. In psalmo autem quinquagesimo Veteris Testamernti rēx Dā́vīd saeculo decimo a. Chr.n. scripsit haec precis verba: «Cor mundum crea in me, Deus, et spī́rĭtum rectum ínnŏva in vīscě́rĭbus meis. / Ne proicias me a facie tua et spī́rĭtum sanctum tuum ne auferas a me.» [15] Alio vero loco leguntur haec: «Ne proicias me in tempore senectutis cum deficiat virtus mea, ne derelinquas me.» [16]

Post haec exempla numero paucissima simplicis sermonis cottidiani ex sancta scriptura deprompta, ad nonnulla verba simplicis cottidianique sermonis militaris transeamus. Sunt enim verbi gratiā Vindolándae in Britannia complures schedulae repertae manu scriptae saeculo secundo p.Chr.n. adiudicandae, ubi praeter multa alia leguntur haec: «homo inpientissime, opto tibi male eveniat. ... saluta verbis meis (contubernales).» [17] Ibī́dem leguntur verbi gratiā etiam haec: «Cohors quingenaria peditā́ta [i.e. pédites] et Cohors quingenaria equitā́ta [i.e. équĭtes].» [18] Hodie fortasse: «Cohors m ōt ōr ĭz ā́ta». Item ibī́dem: «Brittŏnes [sive Brittṓnes] nimium multi ... gladi(i)s non utantur equites.» [19] Alibi: «rogo dignum me habeas cui des commeatum.» [20] Quaedam de cervḗsiā: «cervḗsae modios III ... cervēsae modios III (sextarios)» [21] Quaedam de vestimentis: «subpaenula ... subúc(u) las ... subpaenula.» [22] Alibi: «tibi paria udonum, solearum duo, et subligariorum duo, solearum paria duo» [23] Aliquod epistolium satis breve: «Claudia Severa Lepidinae suae salutem. III Idus Septembres soror ad diem sollemnem natalem meum rogo libenter facias ut venias ad nos iucundiorem mihi diem interventu tuo factura. ... vale soror anima mea ita valeam karissima et have.» [24] Denique: «saluta Élpĭdem ... Tetricum et omnes contubernales cum quibus opto felicissimus vivas.» [25] Haec sunt paucissima exempla militaris sermonis cottidiani, ex quibus cognoscimus singulas sententias esse satis breves; ergo non superlongas períodos litterarias, quales in sollemnibus orationibus «classicis» inesse solent. Talis loquela simplicior docebatur et discebatur et exercebatur inde a temporibus antiquitatis usque ad tempora mediae aetatis et etiam usque ad tempora «renascentiae» et «humanismi». In scholis vero rhetoricis illa grandiloquentia rhetórĭca Latinitatis «aureae» etiam atque etiam docebatur. Tamen ibi semper etiam illa tria genera dicendi distinguebantur: genus scilicet húmĭle sive exī́le – genus medium sive litterarium (librorum scribendorum) – denique genus grande sive sublī́me sive rhetoricum.

In scholis autem aetatis mediae loquela Latina exercebatur et adhibebatur tamquam subsidium (quasi naturale) communicationis. Fuit tum sancta scriptura Latina tamquam authenticus sermo Dei. Itaque indesinenter textūs patristici proponebantur, id est patrum ecclesiasticorum, qui dicuntur, in quibus Hieronymus (c.345–420) et Augustinus (354–430) specialiter eminebant, qui plerosque libros tam Veteris Testamenti quam Novi sermone vere Latino susceperant explicandos et explanandos. Ibī́dem iidem etiam biblicas proprietates Hebráĭcas (vel etiam Graecas) satis Latine interpretabantur.

Itaque verbi gratiā Augustinus explicat, quid sit «prandium» vel qualis intellegatur «mulier», quod nomen ad sexum spectat, non ad virginitatem aut ad non–virginitatem. His in vocabulis circumscribendis īdem scribit haec: «"mecum enim manducabant homines panes meridie": quod (hagiógrăphus) dicit "meridie", prandium significat, quod fit medio die; hoc est meridies.» [26] Sed omnino alio loco: «"Et omnem multitudinem mulíěrum, quae non novit cúbitum masculi, vivificate. " Nusquam certius appā́ret Hěbraeā locutione mulíěres etiam virgines dici solere.» [27] Alio loco: «Si ille, qui est Dei Filius, non est ipse factus filius hominis, quomodo "misit Deus Filium suum factum ex mulíěre" (Gal. 4,4). Quo nomine secundum Hěbraeam linguam non virgíneum decus negatur, sed femineus sexus ostenditur.» [28] Similiter alio loco: «"Et animae hominum a mulieribus, quae cognoverunt cubitum viri, omnis anima duo et triginta milia. " Et hīc superior locutio confirmata est mulíěres dici etiam quae non cognoverunt concúbĭtum viri, id est virgines.» [29] Ceterum Augustinus praeter res grammaticales et rhetoricas per occasiones etiam de mensuris vocalium vel syllabarum loquitur, velut hōc locō: «Omnia quippe signa, quae proferimus sonis, aliquid significant, quod non est sonus. Non enim duae breves sýllăbae Děŭs est, et duas breves syllabas colimus, et duas breves sýllabas adoramus, et ad duas breves sýllabas pervenire desideramus, quae paene ante desinunt sonare quam coeperint; nec in eis secundae locus est nisi prima transierit. Manet ergo aliquid māgnum quod dicitur Deus, quamvis non maneat sonus cum dicitur Děŭs.» [30] Patres ergo ecclesiastici velut Cyprianus (+ 258), Lactantius (saec. III), Rufinus (c.345–410), Hieronymus (c.345–420), Augustinus (354–430), Leo Magnus (+ 461), Gregorius Magnus (+ 604) compluresque alii praeter doctrinam christianam permultas res cottidianas commemorant consuetudinesque populorum satis Latine describunt.

Haec quadámtěnus de antiquitatis Latinae sermone simplici sive cottidiano. Sunt enim non pauci palaeophilologi, qui identidem serio et severe affirmant nos de antiquitatis sermone cottidiano vix quicquam scire posse. At talis persuasio manca est et falsa. Tamen constat in gymnasiis nostris plerumque textūs proponi, qui sunt praestantiae et qualitatis et difficultatis maioris. Nam vix umquam ad simplicitates sermonis cottidiani descenditur, sed maximam partem ad fastigia sermonis celebrioris annisu non mediocri nimis aerumnose ascenditur.

Post Concilium autem Tridentinum (1545–1563), quod quadámtenus cum reformatione Lutherana cohaerebat, usus vivus linguae Latinae in discrimen quoddam adduci coeptus est. Erasmus quidem Roterodámus opera quaedam satis ampla sermonis cottidiani edidit ab anno 1518° usque ad annum 1533um. Similiter Philippus Melancthon (1497–1560) de necessitate linguae Latinae non neglegendae monuit. Similiter Iohannes Sturm (1507–1589) de Latinitate serio colenda monuit, qui proposuit «sapientem atque eloquentem pietatem». [31] Porro Michael Neander (1525–1595) in Ilfeldensi (Hěrcȳ́niae) schŏlā monasteriali, quae est anno 1546° in paedagogī́um protestanticum mutata, excellenter Latine docebat, qui anno 1591° «formulas epistularum familiarium» diligenter collectas edidit. [32] Eṓdem fere tempore Iohannes Lūdŏvī́cus Vives (1492–1540) inter ceteros eminebat, qui composuit «Linguae Latinae exercitationem» (a. 1538). ī́dem Brugis in Belgio anno 1523° librum edidit puellis mulieribusve specialiter destinatum, cui titulus hĭc: «De institutione feminae christianae». [33] Porro Erasmi coaequalis fuit Georgius Haloī́nus natione Flandrus, qui anno 1533° scripsit «De restauratione linguae Latinae». Porro Mathurī́nus Cordérius (1479–1564), Francogallus septentrionalis, anno 1564° divulgavit «Colloquia scholástĭca». [34] Anno autem 1590° Iohannes Posselius (1528–1591), Graecista Rostochiḗnsis īdémque discipulus Meláncthŏnis, «Colloquia Graecolatina» in publicum proposuit. [35] Etiam Iohannes Calvī́nus (1509–1564) studia Latinitatis multum commendavit, sed severissime preces Deo Latine dicendas et adhibendas interdixit tamquam rem prorsus abominábĭlem. [36] Scholares denique diálŏgi Latini annis 1781/82is edi desiti sunt. [37]

Sed rationibus «nationalismorum» (qui dicuntur) succrescentibus studia Latinitatis magis magisque coartabantur et reprimebantur. Denique inter Decembrales consultationes rei scholaris, quae anno 1890° Berolini agebantur, Germanorum imperator Villelmus Secundus, sed tamquam rex Borussorum, Latinas commentationes scholares abrogavit et abolevit (4.XII.1890). [38] Ipse vero «neo–humanismus» (qui dicitur) scholaris instigante Friderico Augusto Wolf (1759–1824) per Villelmum Humboldt, Berolinensem Borussorum administrum publicum rei institutoriae, iam ineunte saeculo duodevicesimo ita ad effectum adducebatur, ut Latine tantum de rebus antiquitatis ageretur, non iam de condicionibus contemporaneis.

Tamen vertente illo saeculo duodevicesimo Professoris Hermanni Menge (1841–1939) «Repetitorium Latinae syntaxeos et stilisticae» stupendo laboris studio compositum est et editum, quo singulari opere studiosi gymnasiales, sed multo magis studentes academici usque ad tempora nostra perutiliter usi sunt. Sed ipse Hermannus Menge post illam imperatoris contionem quasi increpatoriam magis magisque ad opera Biblica conversus est. [39] Ipsum denique «Latine loqui» et etiam «Latine scribere» circiter annum 1930um in scholis iam maximam partem abrogata sunt. [40] Itaque Latina tantummodo leguntur et in sermonem discipulorum patrium convertuntur, tamen in prioribus institutionis Latinae annis scriptae exercitationes loquelares, maxime grammaticales, adhuc fiunt. Haec condicio post posterius bellum mundanum (1939–1945) consolidata est et confirmata. Tamen inde ab decennio quinto saeculi vicesimi novae contentiones Latine scribendi Latineque loquendi primo extra scholas condi et impetrari coeptae sunt, postea etiam modo quodam coartato intra scholas, ubi quidam magistri huic rei favebant.

Denique praeter regulas grammaticas et stilisticas his saeculis recentioribus etiam atque etiam něŏlŏgĭ́smī omnino necessarii ausu felici (interdum ausu infelici) proponebantur, velut haec: ēlě́ctrĭcus – ēlěctrĭ́cĭtās (c.a. 1600), tēlěscŏ́pĭŭm (a. 1558°), mā́chĭna văpōrā́rĭa (a. 1782°), mā́chĭnae nētṓrĭae (a. 1785°), nāvĭs văpōrā́rĭa (a. 1803°), fěrrĭ́vĭă (a. 1830°), fěrrĭ́vĭă ēlě́ctrĭcă (a. 1847°), tēlě́grăphŭm (a. 1831°) , ărs phōtŏgrắphĭcă (a. 1839°), mōtrŭm ēlě́ctrĭcŭm (a. 1830°), tēlěphṓnŭm (a. 1876°), mīcrŏphṓnŭm (a. 1878°), rădĭŏphṓnĭă (a. 1921°), ēmĭssĭṓnēs tēlěvīsĭ́fĭcae (mŭltĭcŏlṓrĭae) (a. 1928°). [41] Nostris autem diebus praesentibus maximi momenti sunt: ĭntěrrḗtě, ōrdĭnā́trŭm, tēlěcōpĭā́trŭm. [42] Ibidem insuper proposuimus nomen «dísculi ordinatrális» [= diskette] [43] , pro quo nomine in interretiali notificatione Vaticana nomen invenimus «mīcrŏdĭ́scī». [44] Ceterum item apud auctores Vaticanos anno 1984° legimus hŏc: «autorealizationem» quam dicunt. [45] Hic tamen neologismus a non paucis Latinistis vix vel parum comprobatur.

Post haec pauca exempla varii generis diversaeque praestantiae ad ipsum pronuntiatum Latinum transeamus saltem paucis verbis tractandum.

Inter Primum Concilium Vaticanum [saec. XIX](1869–1870) Hispani Germanis obiecerunt, quod ipsorum Deus esset Deus fě́rus [non vērus] (Germani latinizantes tum temporis u consonans pronuntiaverunt, quasi esset `f´.) Tum Germani Hispanis opprobraverunt dicentes: «Et Deus vester semper bibit». (Hispani solebant dicere `bibere´, ubi Latine dicendum est `vivere´.) Ceterum ex illo tempore pronuntiatio u consonantis in plerisque schŏlīs Germaniae mutata est. Sed ego ipse, cum minister missae puer essem decem fere annorum (anno 1934°), complures sacerdotes audiebam etiam atque etiam pronuntiantes «Dominus fŏbĭscum», ubi pronuntiandum erat «vōbī́scŭm». Sed die Dominico «Palmarum», unā septimā́nā ante Păscha, (anno 1943°), quo tempore miles nondum undeviginti annorum eram, permissu optionis militaris difficulter obtento in Francogalliae occidentalis urbe Rhēdŏ́nĭbŭs [Rennes] intra ecclesiam cathedralem cantum sollemnem Passionis Domini audiens vix ullum verbum Latinum intellexi. Itaque sacrístiam adii librum textualem Latine petiturus. Clericus quidam ibidem adstans mihi dixit esse nunc tempora, de quibus in «sancta scriptura» legeretur: syrƷε̃:s Ʒε̃:s in Ʒε̃tεm. [46] Haec verba Francogallico pronuntiatu prolata omnino non intellexi. Itaque rogavi, ut ea scriberet: «surgens gens in gentem» . Aliud quoque exemplum proferamus ex multis exemplis Latini prōnūntĭā́tūs Germaniae depromptum: Iosephus Freundorfer, epíscopus Augustanus (Augsburg), inter sollemnem lītū́rgĭăm (29.III.1952) protulit interrogationem Latinam hanc: stsIs 'εƆs 'dIχnƆs 'εsε (id est: scīs(ne) ěōs [= canditatos] dīgnōs ěssě?). [47]

Ait autem Prof. Dr Maximilianus Mangold, Universitatis studiorum Sărā́vĭcae phōnētĭ́stă celeberrimus, cum alia tum haec: «Linguae mutantur. Mutatur pronuntiatus, mutatur grammatica, mutatur vocabularium. Mutatio rapida aut lenta esse potest secundum tempora, secundum regiones et homines. Iam aetate Ciceronis pronuntiatus Latinus variabat. Certi modi pronuntiandi vituperati sunt. Catullus derisit aspirationem consonantium occlusivarum surdarum, id est tenuium; Latine: pa ta ca, non Latine: pha tha cha, secundum Catullum.

Saeculis vertentibus lingua Latina transformata est in diversas linguas, quae hodie Romanicae sive Neolatinae vocantur. Lingua Latina permansit in administratione, in ecclesia, in scholis, in litteris. Grammatica et vocabula minime mutata sunt. Pronuntiatus maxime transformatus est secundum pronuntiatum linguae vernaculae. Exorti sunt pronuntiatūs nationales et regionales, exempli gratia: pronuntiatus Latinus Britannicus, Theodiscus, Gallicus; pronuntiatus Latinus Saxonicus, Hammaburgensis, Turicensis. Unusquisque pronuntiatus Latinus nationalis et regionalis habet suum systema phoneticum, quod minime differt a systemate phonetico linguae nationalis et regionalis. Aliis verbis: grammatica et vocabula sunt Latina; pronuntiatus Gallicus, Britannicus, Theodiscus, Italicus est.» [48]

Similibus verbis Albertus Vaccari, professor Romani Instituti Biblici, anno 1962° de condicionibus pronuntiatūs Latini iudicat, qui firmis argumentis allatis demonstrat saeculo quinto p.Chr.n. Latinum pronuntiatum Romanum multo propinquiorem fuisse pronuntiatui aureae Latinitatis quam hodierno pronuntiatui Vaticano (nimis `Italiano´). [49] His verbis scientifice comprobatis Albertus Vaccari respondit Antonio Bacci, Cardinali et Latinistae primario urbis Vaticanae, quippe qui argumentis futtilibus autumavisset quarto saeculo post Christum natum iam pronuntiatum Romanum talem Romae fuisse, qualis nunc temporis Romae esset in usu. [50]

Dipthongi autem Latinae, quales sunt `au´ `ae´ `oe´ `eu´, usque in quartum saeculum dipthongice proferebantur, non monopthongice, ut hodie multis locis fit, ubi «pronuntiatus restitutus» (qui dicitur) nondum universaliter in usum perfectum adductus est. [51] Permagni autem momenti est etiam c consonans, quod plerisque in locis imperii Romani usque ad finem antiquitatis Latinae in usu mansit; de qua re pauci loci testes ex ingenti copia testimoniorum hi:

« [IN] OK TVMVLO IAKET KORPVS BN M RVI... RVS QVI PER GLADIVM INDOMITEM OKISVM BIXIT IN PAKE PLVS MINVS ANNOS XXV REKESSIT DE OK SEKVLO SVB DIE VI M DEKEMBER INDICTIO XIII AMEN». [52]

«[IN] OK TVMVLO / POSITVS EST B (ONAE) M (MEMORIAE) IANES BIKSIT / IN PAKE PL (US) M (INUS) AN (NOS) XXX / REKIEBIT [= REQUIEVIT] SV(B) KARTA [= QUARTA] / DECIMA APRILIS.» [53]

Certe de aliis quoque litteris alphabeti locos testes numero non paucos afferremus, sed tempus nobis perbenigne praestitutum iamiam ad finem vergit neque nobis hodie et hīc non sufficit.

Tamen saltem monendum est duplices consonantes in Latino dupliciter enuntiandas esse, velut haec: abbas, abbreviare, abbātī́ă, accursus, accessus, accommodus, addere, addiscere, reddere, afferre, affabilis, affectio, agger, aggravare, aggemere, vallis, gallina, illusio, commodus, embamma, nummus, annus, lanna, innatus, apportare, oppugnator, mappula, error, carrus, scurra, esse, assare, passus, littera, attentus, gutta. [54]

Tamen pauca de `r´ littera afferamus oportet, quippe quae sit in Latino momenti maximi. Qui sonus `r´ litterae etiamnunc in Italia et Hispania et Graecia convenienter profertur, sed difficultates sunt Parmensibus (Italiae superioris) et Francogallis et Anglis et Germanis magis septentrionalibus. Tamen iam in antiquitate Demostheni, illi rhetori excellentissimo, difficultates erant, de qua re Cicero ipse refert haec:

«Multi etiam naturae vitium meditatione atque exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phalḗreus, cum rho dicere nequiret, exercitatione fecisse ut planissime diceret.» [55]

Ergo Demostheni ingentes exercitationes erant necessariae. Tales etiam quibusdam coaequalibus nostris similiter sunt necessariae. Nam defectus quidam hac in re volubilitate sermonis mirabili non potest compensari. Imprimis autem in verbalibus formis passivis etiam atque etiam `r´ littera magni momenti est, velut laudo – laudor, mereo – mereor, sed etiam in substantivis, ubi vocalis in syllabis finalibus brevis sit, velut clamŏr, terrŏr, errŏr, amŏr, contionatŏr, redēmptŏr, salvatŏr. Vocatur quidem iam antiquitus haec ´r´ littera littera canina, [56] quae tamen Latinitati convenientissime convenit.

His verbis ad finem huius relatiunculae pervḗnĭ́mus. Gratias vobis plurimas et singulares ago pro mirifica attentione vestra. – Dixi.



[1] Cic. fam. 14,24 (20).

[2] Cic. fam. 14,9 (6).

[3] Cic. fam. 14,11 (19).

[4] Vvlg. Marc. 15,2.

[5] Cfr Vvlg. Marc. 15,4.

[6] Vvlg. Marc. 15,9.13.

[7] Vvlg. Matth. 27,11.

[8] Vvlg. Matth. 27,17.

[9] Vvlg. Matth. 27,19.

[10] Vvlg. Luc. 23,42–43.

[11] Cfr Vvlg. Ioh. 20,11–17.

[12] Cfr ThlL III 37,23 sqq.: cadus, –ī m. κάδος Varro frg. Non. p. 495 decem milia cadum (gen. pl.).

[13] Cfr ThlL IV 1072,74 sqq.: corus, –ī m. mensura hebraica, κόρος, χόρ . Hier. in Ezech. 45,10 [l. 54] (CCSL 75, p. 679) `corus´ triginta habet modios, et in utraque mensura, hoc est tam aridarum quam liquentium, tenet principium.

[14] Vvlg. Luc. 16,2–7.

[15] Vvlg. psalm. 50,12–13.

[16] Vvlg. psalm. 70,9.

[17] Bowman, Alan K.: Roman Frontier: Vindolanda and its People. British Museum Press. a. 1994, p. 95.

[18] Cfr Bowman, op. mem., p. 100.

[19] Bowman, op. mem., p. 106, n. 3.

[20] Bowman, op. mem., p. 107, n. 5.

[21] Bowman, op. mem., p. 115, n. 10 (l. 20 et l. 23).

[22] Bowman, op. mem., p. 120, n. 14 (l. 9 et l. 11).

[23] Bowman, op. mem., p. 139, n. 34.

[24] Bowman, op. mem., p. 127, n. 21.

[25] Bowman, op. mem., p. 140.

[26] Avg. loc. gen. [ll. 662–664] (CCSL 33, p. 398).

[27] Avg. loc. num. 104 (CCSL 33, p. 442).

[28] Avg. serm. 186,3,3 (Migne, PL 38, p. 1000).

[29] Avg. loc. num. 106 (CCSL 33, p. 442).

[30] Avg. in euang. Ioh. 24,4 [ll. 14–20] (CCSL 36, p. 286).

[31] Fritsch, Andreas: Lateinsprechen im Unterricht. (Auxilia 22), Bamberg a. 1990, p. 11.

[32] Cfr Fritsch, op. mem., p. 13.

[33] Cfr Fritsch, op. mem., p. 17.

[34] Cfr Fritsch, op. mem., pp. 18 sq.

[35] Cfr Fritsch, op. mem., p. 22.

[36] Cfr Fritsch, op. mem., p. 23.

[37] Cfr Fritsch, op. mem., p. 36. – Cfr Fuhrmann, Manfred: Alte Sprachen in der Krise? Stuttgart [Klett] a. 1976, p. 72: Friedrich August Wolf ... proklamierte schließlich, daß die heidnische Antike der einzig legitime Gegenstand der von ihm konstituierten Altertumswissenschaft sei.

[38] Cfr Fritsch, op. mem., p. 47. – Die Reden Kaiser Wilhelms II in den Jahren 1888–1895. Gesammelt und herausgegeben. p. 156: wir sollen nationale junge Deutsche erziehen, und nicht junge Griechen und Römer. – Cfr Fritsch, Andreas: Lateinunterricht in der Zeit des Nationalsozialismus, in: Der altsprachliche Unterricht 25,3 (1982), p. 28: "keineswegs junge Griechen und Römer erziehen" (Anspielung auf ein Wort Wilhelms II. auf der "Dezemberkonferenz" 1890.) – Reinhard Dithmar (Hrsg.): Schule und Unterricht im Dritten Reich. Neuwied [Luchterhand] a. 1989, p. 135: Kaiser Wilhelm II: ... nicht junge Griechen und Römer (A. Fritsch). – Hos locos testes Prof. Andreas Fritsch Berolinensis pro sua eximia scientia rerum nobis perhumaniter suppeditavit. Ei hōc quŏque locō gratias agimus plurimas.

[39] Cfr indicia interretialia: www.menge.net/hermann.html (12.07.2001).

[40] Cfr Fritsch, op. mem., p. 59.

[41] Cfr Eichenseer, C.: Collectanea usui linguae Latinae dicata (Sarāvipónti a. 1999), pp. 60–62. – Cfr Eichenseer, Das Latein unserer Zeit, in opere: Language Reform – History and Future (vol. IV), Hamburg a. 1989, pp. 188–219: Leben und Sterben des Lateins: Ansätze einer Neubelebung. – Cfr MDT nyt (København a. juni 2/1998), pp. 4–9: Eichenseer, Neulatein – Latein der Neuzeit.

[42] Cfr Eichenseer, Collectanea (op. mem.), pp. 245–254.

[43] Cfr Eichenseer, Collectanea (op. mem.), pp. 251–253.

[44] Cfr Congregatio de Cvltv Divino et Disciplina Sacramentorvm: De usu linguarum popularium (Instructio quinta), Romae a. 2001; n. 79 c: Duo exemplaria textuum liturgicorum vulgari sermone apparatorum mittantur, quantum fieri potest, idem textus praebeatur etiam per microdiscum instrumenti computatorii [= ordinatralis]. Cfr . www.vatican.va/roman._curia 507_liturgiam–authenticam–lt.htme

[45] Cfr Acta Apostolicae Sedis 76 (1984), p. 287: Theodisce Selbstverwirklichung.

[46] Cfr Vvlg. Matth.24,7 Exsurget enim gens in gentem, et regnum in regnum. Cfr Luc. 21,10 surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum. Marc. 13,8 exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum.

[47] Haec verba Prof. Dr Maximilianus Mangold, phōnētísta celeberrimus et internationaliter agnitus, qui praeter permultas alias linguas specialiter etiam in phōnētĭcam Latinam inquisivit, «translitteratione» phōnēticā scientissime perbenigneque transscripsit. Ei hōc quoque loco gratias agimus plurimas.

[48] Cfr M. Mangold: De pronuntiatu Latino. Libellus textualis phonocasetae nonae. Saraviponti a.1987, p. 7.

[49] Cfr «L'Osservatore Romano – 14 Marzo 1962 – N. 60 (30.934), pag. 3: si trovano molte e irrefragibili prove, che della pronunzia classica sopravviveva ancora la parte più grande e più caratteristica, ... eqs.»

[50] Cfr «L'Osservatore Romano – 26–27 Febbraio 1962 – N. 47 (30.921), pag. 3: La pronunzia oggi usata nella liturgia della Chiesa ... non é quella dell'età classica, ma all'incirca quella che invalse all'inizio del quarto seculo, ... eqs.»

[51] Cfr Manu Leumann: Lateinische Laut– und Formenlehre. München a.1977, p. 67, § 77: Die diphthongische Aussprache des ae bestand nach der sorgfältigen Orthographie guter Inschriften bei den Gebildeten sicher bis ins 3. u. 4. Jh. n.Chr.; vgl. auch Scaur. gramm. VII 16,10 eqs.

[52] Inscr. Revue archéologique [Paris], 6e série, 2 (1933), p. 425, n. 220 (Africa). Editores adnotaverunt haec: «peut– être pendant la persecution vandale» (ergo saec. V). – Cfr ThlL IX 2 344,18 sqq. (occīdere).

[53] Inscr. Tripol. Reynolds–Perkins 256 (Ain–Zara iuxta Tripolim).

[54] Scavr. [† ante 88 a.Chr.n.] gramm. VII 21,12–14 nec minus falluntur qui Mezentium per duo z scribunt ignorantes duplicem litteram non debere geminari.

[55] Cic. div. 2,96. – Cfr Qvint. inst. 1,11,5 quippe et rho litterae, qua Demosthenes quoque laboravit, labda succedit.

[56] Cfr ThlL III 251,21 sqq.: canīnus, –a, –um. ... II translate: de littera r: Pers., 1,109 sonat hic de nare canina littera. ... Hier. epist. 119,1,3 (CSEL 55, p. 447,2 sq.) de canina, ut ait Appius, facundia ad Christi disertitudinem transmigrastis.



Autor (author): Caelestis Eichenseer
Dokument erstellt (document created): 2002-08-13
Dokument geändert (last update): 2002-08-20
WWW-Redaktion (conversion into HTML): Manuela Kahle & Stephan Halder