Vivat Germania latina, Vivat Latinitas teutonica!

Wilfried Stroh

De Iano Novák musico et poeta



De Iano Novák [1] dicturus sum, sodales - quali homine! quanto musico!

Dubius sum, unde incipiam, quo desinam!

Date igitur ueniam mihi,

quod a mea uita exordium sumam uobisque narrabo,

quomodo mihi ipsi Ianus Novák,

quem fortasse multi uestrum adhuc ignorant, olim innotuerit.

Nam ego cum annos quadraginta natus hic in uniuersitate Monacensi

iam per unum paene lustrum professoris munus exercuissem –

maximum munus, ut tum mihi uisumst, et hercle laboriosum -,

nonnihil interdum coepit taedere grammaticae et doctrinae,

qualis in his officinis scholarum et academiarum colitur:

Quam florere ac uigere mihi uidebantur Cicero, Vergilius, Horatius!

Quam languere contra institutio nostra in litteris paene singulis occupata,

scholastico puluere inquinata et sordida!

Nec mirabar cur Latina lingua, cum esset uiuacissima,

tamen a multis ut mortua contemneretur.

Ergo ardore quodam adhuc iuuenili magnum aliquod opus edere uolebam,

magnum, inquam, opus atque inauditum,

quo ueteres Camenas ad uitam quodam modo reuocare possem

ciuesque nostros docere

quantae illecebrae positae essent in Latina lingua litterisque.

Proponebam mihi autem carmen illud Catullianum galliambis scriptum,

quod nomine "Attis" notum et uulgatum est:

Super alta uectus Attis celeri rate maria...

Quid si quis hos mirificos uersus ac numeros modis musicis instruat ?

Quid si quis saltatores aut pantomimos ad hos modos saltare iubeat ?

Nonne hinc fieri possit spectaculum egregium aut scaenicum aut cinematographicum ?

Sed unde mihi musicum qui suis modis hoc carmen aptare possit?

Erat tum in Bauaria nostra inter uiuos Guarnerius (Werner) Egk Suebus,

admiratione ille quidem dignissimus,

sed quam remotus atque alienus a litteris Latinis !

Viuebat etiam tum Carolus Orff Baiuuarus

non inferior ingenio multoque sane Latinior [2] :

at eum ego paratum crederem discere a scholastico galliambos?

Alium ego musicum quaerebam ac desiderabam

qui, ut in ueterum familiaritatem aliquam ueniret metrorum,

grammaticorum ferulas non perhorresceret.

Tunc autem uidi, tunc miro casu incidi in Ianum Novák.

Erat enim anno MCMLXXXI Augustae Treuerorum conuentus quidam eorum,

qui Latinis litteris deditos se profitebantur,

institutus a Romana Academia Latinitati fouendae.

Illic igitur cantores ac symphoniaci alicuius gymnasii edituri erant Aesopia [3] ,

id est cantica musica ad fabulas Phaedri facta a Iano Novák quodam,

cuius ego nomen iam audiueram ut musici satis docti,

quem tamen magis propter studia eius quae ferebantur Latina

quam propter maiora in arte musica merita laudari putabam.

Quam stupebam igitur, cum primos sonos Novakianos audissem!

Quam illa mele erant grauia, quam simul suauia!

Quam et auribus blandiri et animos poterant commouere!

Deflebam miserum agnum uexatum et dilaceratum a crudeli lupo!

Ridebam arrogantiam ranae qui bouem aemularetur!

Sed maxime musicum admirabar

qui tam uariarum bestiarum ingenia modis effingeret,

poetam qui tam iocose nugari didicisset

non rhythmis solum, sed etiam metris.

Nam introitum operis, in quo Aesopus cum bestiis scaenam ingreditur,

suis uersibus Ianus Novák ipse pertexit:

En in cothurnis prodit Aesopus novis ...

͟͟∪͟|͟͟∪͟|͟͟∪͟

3 ia (iamb. trimeter) [4]

Atque hic est uerus senarius iambicus, immo trimeter ad legem metricam factus.

Quid mirum? Cothurnis scilicet id est ornatu tragico Aesopus incedit.

Nec tamen hic tragicus cothurnus aptissimus uidetur bestiis ridiculis,

quales in Aesopi aut Phaedri fabulis ludere ac ludi solent.

Quare postea liberius eius lasciuiunt iambi :

corripit poeta trimetrum in dimetrum,

dissoluit in breues syllabas longas

creticosque etiam et unum ionicum (seu molossum solutum) immiscet,

more mediaeuali etiam homoeoteleutis uersuum terminos ornat:

... Aesopus, Aesopus uenit.

͟͟∪|͟͟∪∪

ia ia (iamb. dimeter)

Fit ludus, adest iocus,

͟͟∪∪|͟∪∪

ion (~mol) cr

Huc agit suum pecus,

͟∪͟|∪͟∪͟

cr ia

Facite uiam! uacet hic locus!

∪∪∪∪͟|∪∪͟∪∪  

ia ia

Videtis genus quoddam iamborum lyricorum,

in quo tamen dimetrorum figura aliquatenus seruatur.

Sed deinde etiam liberius Plautino more iambos sic ordinat,

ut fine excepto ubique spondei pro iambis admittantur:

In scaenam iam mittit pedem,

͟͟|͟͟|͟͟|∪∪

sp sp sp iaP (pyr)

Amplum secum ducit gregem,

͟͟|͟͟|͟͟|∪∪

sp sp sp iaP (pyr)

Atque hi sunt quasi Plautini quaternarii,

nisi quod iterum ratione mediaeuali inseruntur lepida illa homoeoteleuta,

quibus metra antiqua nouis auribus accommodat nostris.

Tunc uersus iterum corripit, id est una syllaba breuiores facit:

Ducit secum bestias,

͟͟|͟͟|͟∪͟

sp sp cr

Magnas, paruas, medias.

͟͟|͟͟|∪∪͟

sp sp anP

Est autem uenustissimus hic ultimus strophae uersus:

nam exspectes in fine iterum creticum (ut in uersu antecedente), ut sit

Magnas, paruas -horridas (aut uiuidas etc.),

͟͟|͟͟|͟∪͟

tale aliquid, cum tamen creticus in anapaestum corripiatur: medias!

Nimirum credas hic aliquem Archipoetam mediaeualem scribere,

qui syllabarum dimensiones non curet,

primam uocis medias syllabam, quod acuta sit, protrahat.

Sed id tantum ex parte uerum uidetur.

Nam ex ipsis modis musicis manifestum est

Ianum Novák illam me- syllabam pro breui, non pro longa, habere.

Tamen hic concedamus necesse est, si uerba ipsa spectamus,

Ianum Novák iam magis in rhythmis quam in metris, ut dicere solemus [5] , uersari.

Qui autem sequuntur uersus, paene puri rhythmi sunt

(rhythmici trochaei, ut ita dicam):

Bestiae sunt naturales,

Mores habent bestiales,

Legibus uiuunt suis [6]

Magnis, paruis, mediis.

Bestiarum sub personis

Demonstrantur cantu, sonis [7]

Hominum stulta uitia

Magna, parua, media.

Haec semper mouebunt risum,

agnum ni fleat occisum

nostra misericordia

magna, parua, media.

Sed quamquam in his quoque Ianus Novák modos musicos sic instituit,

ut syllabarum singularum natura fere numquam uioletur [8] ,

tamen si totum carminis contextum spectamus,

nescio quomodo paulatim pedetemptim

a metricis pedibus ad rhythmos transisse nos sentimus eum in modum,

ut maior illa, si cum Graecis compares, iamborum libertas Plautina

inter metrica uincula licentiamque rhythmicam

quasi media interludere uideatur [9] .

Sed satis uerborum: audite!

INTROITVS AD AESOPIA (1981) [10]

Haec tamen, ut dixi, nugae erant,

ab otioso poeta remissis curis et leuiore manu perscriptae.

Quanto maior eius ars erat in modis musicis, quos ad ipsos senarios fecit!

Nam senarius ille iambicus, quo Phaedrus in fabulis usus est [11] ,

metrum est, ut uere fateamur, satis siccum atque aridum,

quo ne apud Plautum quidem actores cantare, sed loqui tantum solebant:

Ad riuum eundem lupus et agnus uenerant

Siti compulsi. Superior stabat lupus

Longeque inferior agnus ...

Nonne haec sunt sermoni soluto simillima,

tam numeris quam uerbis ipsis cottidianum usum loquendi redolentia?

Audite igitur, quid inde Ianus Novák Musis et musica fretus fecerit !

LVPVS ET AGNVS (pars prima)

Miram rem actam uidetis:

Seruauit Ianus Novak syllabarum dimensiones seu quantitates,

breves corripit, protrahit longas, etiam synaliphas admittit :

Ad riu(um) eundem lupus et agnus uenerant,

       ͟͟∪͟͟∪∪∪͟͟͟∪͟

       siti compulsi...

       ∪͟͟͟͟

Noten1.gif

Sic tamen rem moderatur, ut inde mensura quaedam quaternaria exsistat,

quam nos Germanice "4/4 Takt" appellare solemus (cum syncopis iucundissimis).

Nihilominus hic quoque naturalem accentum uerborum respicit,

uelut initio secundi uersus in uerbo síti

prima syllaba si, quae acuta est, i.e. accentum acutum habet,

acutiore sono eleuatur, quamquam brevis est,

altera syllaba ti, quae longa est, sed gravis,

ea in altum deprimitur: sí-ti ∪͟

Quis musicorum nostris temporibus talia umquam fecit?

Quae tamen non exquisita aliqua doctrina aegre ac moleste arcessita,

sed quasi sua sponte leuiter fluere uidentur.

Talem ego tunc hominem, talem musicum ac metricum cognoui Ianum Novák:

non hercle aliquem discipulum, qui a me grammatico metricam disceret,

sed magistrum musicum, qui omnia me docere deberet.

Quid tum egerim, quaeritis?

Arripui hominem, amplexus sum, rapui in tabernam,

uinum propinaui, de musica et Latinis litteris disputaui.

Neque ille ullum uerbum Germanice mecum loqui paratus erat :

«Latini sumus, inquit, Latinis colloquiis fruamur !»

Ergo etiam ualde mirabatur,

cum audiret me in scholis, quas in hac uniuersitate haberem,

Germanice semper loqui, Latine non audere.

Nec miratus tantum, sed etiam indignatus est:

"Quomodo tu facies, ut discipulos in amorem linguae Latinae rapias,

si ipse eam non uiuo sermone celebraueris?"

Puduit, puduit, mi Iane, non infitias eo.

Et quamquam totam rationem docendi mutare tum quidem non audebam,

Iani tamen monitu inde ab illo tempore

colloquia Latina in uniuersitate habere coepi eum in modum,

ut dierum quaeque hebdomas a tali Colloquio Latino inciperet.

Quem morem nunc quoque religiose seruo.

Sed uos tandem aliquando cognoscere cupitis, qui uir is fuerit Ianus Novák,

unde ortus sit, ubi educatus, quid fecerit ac scripserit.

Haec ego uos quam breuissime potero docebo.

Natus est igitur A.D. MCMXXI in aliquo oppidulo Morauiae, Nova Rise nomine,

educatus in Iesuitarum gymnasio quodam a magistris seuerissimis,

qui illum, quamquam Latine discere cogebant,

amore tamen linguae inflammare non poterant.

Ex hoc autem gymnasio ante maturitatis examen q.d. relegatus est

propter nimiam, qua semper exsultaturus erat, libertatis cupiditatem.

Nam in publico hominum coetu duas simul secum puellas duxerat,

amplexus, fortasse etiam osculatus erat!

Cui relegato tamen absoluere studia in alio gymnasio licebat.

Postea et Brunnae et Pragae apud optimos magistros, qui tum fuerunt,

musicis studiis sese unicis tradidit;

mox etiam propria opera musica protulit, quorum unum iam Latinum erat.

Nam A.D. MCMXLVII prodierunt eius Carmina Sulamitis [12] ,

opus factum cantrici et symphoniacis ad uerba Cantici Canticorum,

id est ad partem notissimam Sacrae Scripturae secundum Vulgatam.

In quo opere Ianus Latina uerba tractauit tradito more musicorum

(quem in missis aliisque ecclesiasicis adhibere solent,

nempe sic ut accentus uerborum tantummodo spectent),

sine peculiari illo artificio, quo postea usurus erat.

Opus est tamen ingeniosum et plenum amoris,

qui in omnibus, quae adulescens scripsit, regnat et quasi triumphat.

Anno post bursa publica accepta in Americam septentrionalem nauigauit,

ut etiam illustriores magistros adiret.

Instituerunt autem eum Aaron Copland,

inter musicos Americanos indigenas tum facile princeps,

et Bohuslav Martinu, ciuis Iani Morauus,

cui semper plurima debere se fassus est,

quemque, ut dixit, uelut «diuinum musicum» uenerabatur.

Post hunc annum ex America in patriam rediit mirantibus multis:

nam ea interea communistica facta erat.

Ianus autem, quamquam istam disciplinam semper oderat,

in patria tamen aetatem degere malebat:

nimirum ceperat eum ardor oculorum Elissae clauicinae,

quam mox in matrimonium ducturus erat.

Neque ille miser aut nimis paupere cultu uitam trahebat,

sed, quantum in ciuitate socialistica, admodum beate ac laute,

cui ex ipsis operibus musicis satis magnus uictus afflueret.

Scilicet populo illa grata fuisse credendum est;

neque enim Ianus nimis placere poterat eis, qui ciuitatem gubernabant,

quippe qui tamquam de industria ea affectaret

quae ab illis maxime damnarentur,

numeros iazzicos dico et dodecaphonicas Arnoldi Schoenberg artes,

quae tum in Europa occidentali a musicis plurimis colebantur.

Quam rationem ac disciplinam postea relicturus erat,

tum uero eam colebat,

ut commercium esse sibi cum occidente indicaret.

Sed quid attinet ea uobis enumerare opera,

quibus tunc ad aliquam famam ac gloriam uenit?

Nondum illa ad Latinas litteras pertinebant.

Quando igitur hoc studium eumque amorem Latinitatis natum esse dicamus?

Erat Ianus Novák, ut uidetur, fere triginta quinque annos natus,

non iam igitur adulescens, sed iam aetate robustior,

cum subito tamquam in morbum incidit in amorem linguae Latinae.

Subito incidit, inquam, secundum illud Vergili: ut uidi, ut perii -

sic enim uerissimus amor ille quasi e primo conflictu oculorum oriri solet.

Neque adhuc, quomodo id factum sit, satis scimus.

Amicum aliquem Iani ferunt [13] in uia obiter usum esse prouerbio aliquo Latino.

Quod cum Ianus non bene intellexisset,

bibliothecam aliquam adisse, consuluisse libros dicitur.

Inde nescio quomodo amor ille subitus ac repentinus natus est:

suis uidelicet illecebris eum Latina lingua, Latinae Camenae tenebant.

Ac si forte quaeratis, quid ei potissimum his in litteris arriserit :

Non erat profecto uis sententiarum aut sapientiae copia,

erat ne illa quidem lucida Latini sermonis perspicuitas,

propter quam eum formandis et acuendis ingeniis aptissimum dicunt:

erat, ut olim in Francisco Petrarca Ciceronis studioso, 

uerborum dulcedo quaedam et sonoritas [14] quae eum detineret,

erant praesertim numeri illi oratorii et poetici quos amaret.

Quantus autem tunc amor ille exarsit!

Non sat habebat Ianus Latina legere et intellegere,

mox etiam Latine loqui coepit

amicosque etiam ad haec sua studia et ad colloquia Latina incitabat

(ut postea in me quoque facturus erat).

Nec more in scholis tradito litteras appellare et pronuntiare uolebat;

displicebat scilicet Catulliana illa cantilena [Catull. 2,1]:

Passer delitsiä meä puellä

quae, ut ipse dixit, balatui magis ouium (bäbä!)

quam poetico carmini similis uideretur. [15]

Ipse hanc ueram ac diphthongicam enuntiationem praeferebat:

Passer delikiaj meaj puellaj [16]

Sic tandem sentimus Catullum poetam, nec de grege poetam fuisse.

Ianus autem ad irridendam ueterem illam scholarum consuetudinem

etiam carmen fecit sub titulo cantilenae aeaeae [17]

(i.e. in insula, cui nomen est "Aea", natae),

cui subscripsit: pronuntiationis "mediae" (i.e. mediaeuali) amatoribus.

Vbi caue sic pronunties: kantilenä äää!

Hoc carmen [18] autem,

quod tam iucundum quam nugatorium est sensuque plane caret -

est enim ex eo genere quod etiam nunc nomine Ineptiarum,

Anglice «nonsense poetry», dicitur -

sic incipit :

sirenae dulce cantabant

et sibyllae sibilabant

ai ai a

aeaea in insula

circulos circe ducebat

ciceronem circinabat

ai ai a

aeaea in insula

ciceronem cincinnatum

qui ibi ibat piscatum

ai ai a

aeaea in insula

cave bone cicero

porcum ex te finxero

ai ai a

aeaea in insula

etc. etc.

Sic quasi inculcatur ille a Iano probatus pronuntiatus restitutus (quem dicunt).

Carmen hoc autem, ut uidetis, rhythmicum est,

ut multa sunt carmina Iani Novák, quae tum fecit.

Scripsit tamen quaedam etiam incertis aut solutioribus numeris

(ad imitationem recentium quorundam poetarum),

ut est illa Meditatio canina [19] , quam cani professoris eberle p.l. [20] dicauit:

bau bau

sum canis

quid stupes?

quin tibi dico: sum canis

habeo caudam et aures demissas

etiam latro

sum canis sed haudquaquam latro

ne me male intellexeris:

ego quidem latro sed non sum latro

sum canis

latrones non latrant

sunt homines et homines latrare non solent

homines non latrant sed homines sunt latrones

et utuntur latrinis!

minime ego

homines utuntur latrinis et ferro

ego milliaria praefero et ossa

quidni praeferam?

non sum homo

sum canis

et latro

bau bau

Alia carmina paulo magis seria etiam metris inclusit, ut hoc quod scripsit quasi prooemium Iocorum uernalium (1964) [21] :

His hilaris notulis chartas complevimus albas,

dum nostri rimas animi distendit amoenus

veris spiritus exhalans tunc undique odores

atque tepores, dum nares aures oculosque

titillat modo flos varius modo laeta avium vox.

(Ne mirere meis hanc vocem blandiloquentem

paginulis ultro irrepsisse et dulce sonantem!)

O ver almum, o ver gratum, verque venustum!

Nostra foves tu corpora, laetificas hominum cor,

mites reddis anus vetulas rigidosque Catones!

Confiteor hic inesse quaedam ab usu optimorum poetarum remotiora,

ut in uersibus altero et tertio lex caesurae neglegitur;

sed tamen propter ipsam illam negligentiam

hi uersus suauitatem quandam atque gratiam molliorem habent.

Quam arridet ille ipse uersus (contra leges) tripertitus:

O ver almum || o ver gratum verque venustum,

ubi etiam hiatus admittendus uidetur.

Sane hic quoque aliquid e medio aeuo immixtum cognoscimus,

in quo Ioci uernales (e Carminibus Buranis sumpti [22] ) toti uersantur.

Sed etiam in metricis carminibus Ianus Novák nonnulla nouare conatus est.

Sic, cum, ad imitationem Horatiani illius Miserarum est neque amori,

in Ionicis quibus ver salvere iubetur ionicos a minore adhibet,

quod etiam iucundius uer celebrari et salutari posse existimauit,

si omnes uoces ab u consonante (aut v semiuocali, ut nunc dicunt) inciperent.

Fecit autem sic:

Veniet ver violarum varia veste venustum,

valide vivida vexilla vibrans, ver violens

virginibus, vestra voluptas.

Veniet ver, veniet, vivificans vos veluti

verbere virgae, virides visite valles, veteres

verrite vepres: veniet ver.

Veniet ver: vigilate et Venerem versicolorem

vehementer venerantes valida voce vicissim

vocitate: eia, ave ver!

Sed iam nimis diu uos in his nugis poeticis detineo.

Nam Ianus ipse, quamquam carmina aliqua iam tum in publicum ediderat,

tamen numquam se maximum uatem [23] , semper bonum musicum credidit.

Qui tunc, postquam ad Latinas litteras

quasi uitae quadam conuersione sese applicauit,

etiam suos modos musicos - non omnes, sed plurimos et grauissimos –

dicare coepit illis Camenis.

Atque initium fecit ab Horatio, cuius ex Odis decem carmina

uoci barytonae clauibusque accommodauit. [24]

Vellem hoc opus uobis uiua, ut aiunt, uoce demonstrare possem!

Iam hic enim summa illa ars Iani Novák elucet et apparet,

qua metra et numeros antiquorum diligenter effingit et exprimit eo

quod omnes syllabas longas protrahit, breues corripit

(ut iam in Aesopiis ex parte cognouimus).

Hoc modo iam saeculo decimo sexto musici, humanistae qui dicuntur,

modos suos ad carmina Horatiana fecerunt,

ut Petrus Tritonius, Ludouicus Senfl, Ioachimus Hofhaimer. [25]

Hi tamen sola metra spectabant

eum in modum ut breuis syllaba simplum, longa duplum ualeret,

ut in stropha illa Alcaica [Hor. carm. 1,9]:

Vides ut altum stet niue candidum ...etc.

       ∪͟∪͟͟͟∪∪͟∪∪

Noten2.gif

atque omnes strophas Alcaicas ad eosdem modos nulla uarietate edebant.

Ianus Novák autem ab illis eo differebat,

primum quod illam simpli dupliue rationem leniter mutauit

longas syllabas interdum etiam longius protrahendo -

ut, si uellet, uersus mensuris musicis, quae nunc uigent, aptare posset -,

deinde quod non contentus erat metra tantum seruare,

sed etiam unius cuiusque carminis uenustatemque poeticam

modis musicis effingere studebat.

Audite unum exemplum ex eo opere quod multo post scripsit

sub titulo Servato pede et pollicis ictu [26] (i.e. ad seueras leges artis metricae):

VIDES VT ALTA

Noten3.gif

Atque eo modo primum Horatium lyricum tractauit,

deinde lyricum alterum maximum Romanorum, Catullum [27] .

Quod cum faceret, praesertim in Lesbia quattuor uocibus uirorum scripta [28]

sine dubio quasi in certamen descendere uoluit

cum notissimis illis Caroli Orffi Catulli carminibus [29] ,

quorum uitia metrica et prosodiaca ridere solebat.

Nam praeterquam quod Orffius alioqui summo ingenio praeditus

syllabarum dimensiones, ut plurimi, non curat,

etiam uerborum accentum,

qui ceteris tamen quasi sacrosanctus uidebatur, crudeliter uexat,

ut in hoc: quáre || id fátsiam fórtasse réquiris [Catull. 85, 1]

aut in illo choliambo [Catull. 8, 1]:

Míser Catúlle, desínas ín-e-ptíre ... (correpta antepaenultima!).

Noten4.gif

"Miserum Catullum vere, inquit,

qui in manus venit istius occisoris choliamborum!" [30]

De quo aliquando etiam hos facetos senarios fecit:

Nobis ex Orpheo tantum remansit Orff,

multos Latinos fecit qui suaves modos.

In his at unam servat regulam: nihil

Donati regulam valere in musica. [31]

Neque in lyricis cantui natura ipsa destinatis constitit :

etiam Sulpiciam elegiacam choro feminarum aptauit [32]

nonnullosque poetas mediaeuales et recentes suis exornauit modis.

Maximum autem opus eius quod tum Brunnae fecit est Dido

(ex Vergili Aeneidos uersibus composita) [33] ,

cuius uerba uocibus diuersis et symphoniacis attributa sunt.

Atque ipsius Didonis dicta a mediae uocis cantrice cantantur,

uerba poetae autem referuntur et a recitatore (qui dicitur),

id est histrione, qui non cantat sed loquitur,

et a choro uirorum, cui id praesertim muneris datum est,

ut per apostrophen Didonem consoletur atque alloquatur

(quod sane ualde Vergilianum est)..

Audietis autem nunc eam partem operis, qua Dido,

cum Aeneae fugam ac perfidiam comperit, ira exardescit

ipsumque amicum qui fuit, diris prosequitur, exsecratur [Aen. 4, 607-621]:

DIDONIS EXSECRATIO

Quod Dido Aeneae his uersibus imprecatur, ut sit finibus extorris,

ut expellatur, eiciatur e terra quam sibi elegerit,

id in ipso Iano Novák eheu omen erat uerissimum.

Vno anno postquam Dido primum edita est,

migrare et fugere e patria cogebatur.

Erant ei, ut dixi, ueteres quaedam inimicitiae cum factione communistica,

quae tum in Bohemoslouacia res gubernabat;

qua re etiam aliquando e Sodalitate musicorum publica eiectus erat.

Atque illud quidem ei, cum postea furtim restitueretur, non nimis nocebat.

At cum postea A.D. fatali MCMLXVIII illud Ver Pragense illuxisset-

et uos iam nostis quam Ianus amicus fuerit ueris – ,

inter eos fuit quos libertatis amor ad nimiam uerborum audaciam impelleret.

Quare Vere illo cataphractis Souieticis deleto atque exstincto

Brunnam Morauiamque relinquere statuit,

ut se suasque – nam interea duae filiae natae erant – tueretur.

Cuius calamitatis patriae in operibus postea scriptis

uestigia plurima deprenduntur,

ut in Igne pro Ioanne Palach ad proprios hendecasyllabos facto [34]

aut in lamentabili Planctu Troadum [35] ,

quo Senecae tragici uerbis mulieres cantantes de Troia queruntur,

cum de Praga Brunnaque cogitare uideantur.

Etiam agnus ille Phaedri, quem nostis,

imago est, ut aperte ipse dixit, Bohemoslouaciae a lupis direptae Souieticis.

Sed maxime manifesta eius fit ira e poemate

quod A.D. MCMLXX scripsit hoc titulo: Furens tympanotriba [36] ,

quod carmen in Certamine Hoeufftiano etiam praemium meruit.

In quo, ut nomen ipsum indicat,

totum orbem terrarum tympanis eisque hendecasyllabicis

aduersus libertatis hostes concitare et armare conatur.

Hi uersus ope musica non egent:

tanta ui musica praediti ipsi per se uidentur.

Audite aliquos locos e carmine furiosissimo sumptos:

Qui loqui nequeunt, licet quibus non

se defendere torva cum manus iam

fauces strangulat opprimitque vocem,

qui mansereque sub iugo furoris

fratres et socii patres amici,

vivis pro omnibus hisce mortuisque

orator sum ego factus et poeta

et trux tympanotriba, verba quamquam

et facundia vis potentia illa

Tulliana mihi aut Catulliana [37]

sunt nusquam [...]

Factum est ecce diem ante ter quaternum

Septembres - niger est dies - Kalendas:

Ut fures bene nocte se tegentes

cum satellitibus suis in armis

turba barbara turpis et ferox et

saeva sordida militum rubrorum

invasit patriam meam quietam,

abundant ubi aquis amoena prata,

veris flos ubi floret atque vernat

in saxis ubi pinus et susurrat,

terram mellifluam diisque gratam,

invasit spoliavit occupavit

immanem horribilemque et intulit vim

et cultae bene comi et hospitali

genti, quae sua curat arva aratque

libertatis amans piaeque pacis.

Invasere nihil nihil verentes,

invasere nihil nihil pudentes,

in tantum valet usque vis superba

et licentia - ius potentiorum.

Conclamant homines et unica est vox

audita undique consona atque fortis:

HEUS QUID RUSSE VENIS? TIBI QUID HIC VIS?

QUIDVE OPTAS? AGE IAM DOMUM FACESSE! [38]

[...]

Nunc pauper fugitivus et vagans, nunc

exspes et patriae domoque ego exsul

vocem tollo nimis dolore fractam

et raucam nimis atque exasperatam,

vocem tollo tamen furenter atque

tundo tympana turturesque [39] turbo,

tundo tympana torpet et manus iam,

usque at tympana tundo ego tonanter

crebris verberibus ciens severos

versus verbaque veritatem amaram:

O gentes, populi, cavete et omnes

qui ius fasque fragrans opusque pacis

vitam liberam amatis atque rectam,

cauti sitis et hoc cavete [40] rursum:

per terras maria arduosque caelos

ambit russa manus, manus cruenta

pestem perniciem serens ubique,

ambit continuoque et appropinquat:

PROXIMUS PARIES videte IAM ARDET! [41]

Similem libertatis amorem spirant etiam,

quas postea scripturus erat, Columbae Pacis [42] ,

et, quod hodie auscultabitis, Politicon [43] .

Obscurius autem exilium suum significat in Fugis Vergilianis [44] ,

ubi scilicet uox fugae duplici sensu intelligenda est.

Sed nos pergamus de Iani uitae quantum reliquum erat dicere.

Fugit autem Ianus, pauper fugitiuus et uagans, e Germania in Daniam,

e Dania in Italiam, ex Italia iterum in Germaniam,

ubique hospes, nusquam ciuis uerissimus –

ut qui musicis semper nimis Latinus, grammaticis nimis musicus uideretur:

pauci, ut Iosephus Eberle poeta quem diximus –

qui tamen grammaticus non erat -

et Guntherius Wille litterarum Latinarum professor Tubingensis [45]

et C. Arrius Nurus poeta grammaticusque Americanus doctissimus [46]

ingenium eius atque indolem recte aestimabant.

Quamquam Italia ei, ut par erat, maxime arrisit.

Illic Roboreti in urbe amoenissima, ubi fuit inde ab A.D. MCMLXIX

praesertim in illius Academia Lentulorum,

Musarum amicos inuenit qui secum loquerentur Latine;

illic Zanibon musicopola experientissimus eius opera uenditabat,

illic scholis musicis habitis sustentare uitam licebat.

Quare non mirum est eo tempore Iani studia

ad iuuentutem potissimum esse conuersa:

iuuentuti composuit et duo Florilegia cantionum praecipue mediaeualium

et Scholam cantantem, qua scriptores grauissimi antiqui

ad numeros modosque iazzicos eosque popularissimos

dicere, cantare, paene etiam saltare coguntur. [47]

Sed iucundissima sunt quae ipse scripsit modisque ornauit Dicteria (in puellas) [48] ,

in quibus Musa Latina magis pueriliter quam umquam antea

nugari et iocari ad cantum chordasque didicit.

Audite uersus altioris cuiusdam, ut olim dicebant, stultitiae plenos

cantatos a choro Gymnasii Pestalozziani Monacensis moderante Rita Weindauer:

I. Cum poetica me rapit furia,

in te dico lepida dicteria,

sis Camilla sive tu Aurelia,

cum poetica me rapit furia.

II. Calypso

Sibi crus in buxo

fregit o Calypso

et ab illo die ipso

portat crus in gypso.

VII. Veronica

In lactuca atque brassica

legit poemata classica

inter bellas pupas unica

verus veris flos Veronica.

E iuuentute Roboretana etiam chorum cantorum sibi Ianus collegit,

cui nomen dedit Vocum Latinarum,

quibus fretus primum Ferias Latinas edidit, nouum genus ludorum,

quibus musici, poetae, oratores Latini suas artes exhiberent [49] -

eis postea LVDI LATINI in Germania successuri erant [50] -;

Roboreti scripsit Dulcitium fabulam scaenicam et musicam

ad uerba Rosuithae poetriae Ganderhemensis [51] ;

ibi etiam praeter musica plurima disputationem illam confecit,

quam ad exemplum, puto, Igorii Stravinsky [52]

titulo inscripsit Musicae poeticae Latinae,

in qua primus e musicis grammaticisque,

quomodo Latini uersus modulandi, id est modis instruendi essent,

doctissime atque copiosissime demonstrare conatus est.

Quod opus equidem hoc ipso die,

in usum musicorum, in gaudium grammaticorum,

in honorem huius nostri Germaniae latinae Conuentus edo ac publico.

Sed, ut est in Fugis Vergilianis, fugit interea, fugit irreparabile tempus,

cuius modum mihi a uobis constitutum nolo excedere.

Breuissime igitur dico Ianum A.D. MCMLXXVII in Germaniam migrauisse,

quae aliquanto ampliorem uictum polliceri uideretur,

ibique sedem collocauisse Neo-Vlmae, in Bauaria nostra.

Nec de tot operibus septennio Bauarico scriptis nunc disserere licet.

Coepit autem, ut id unum dicam, etiam Graecae Musae musicaeque operam dare,

ut in sonata iam satis nota quae est de Sicili cantico (siue Super Hoson zes [53] ).

Atque ultimis quos composuit modis musicis –

quamquam tempora tum paulo laetiora uidebantur

et Aesopiis illis cum maximo plausu grammaticorum actis

et LVDIS LATINIS A.D. MCMLXXXXIII primum felicissime institutis –

ultimis modis, inquam, uelut ac si de morte sua uaticinaretur,

acerborum dissonantiumque sonorum multo plus quam solebat admiscuit:

dico cum alia tum eam ipsam sonatam quam nominaui

et praecipue diuinam illam Sonatam Ecclesiae secundam [54] ,

quam tibiae obliquae fecit atque organo

(quod mihi aliisque inter omnia eius opera excellere,

quoniam quasi imaginem quandam praebeat Iani ipsius uitae, uidetur).

Sed quamquam A.D. MCMLXXXIV morte praematura abeptum amicum dolebam,

gratulor mihi, quod paucissimis tamen annis

talem uirum nosse, tali amicitia frui licebat.

Neque enim opera musica sola eius et doctrina egregia

me in admirationem rapuerunt suam,

sed totam uitam moresque, miram constantiam et comitatem,

pro exemplo quodam uitae humanissimae habere

et, quantum possem, imitari constitui.

Vos autem, ut ex hac parte saltem cognoscatis singularem uirum,

audite mecum Horati Epodum XV,

in quo Ianus ipse cantoris monodi munus sustinet,

uoce sane grauissima eademque blandissima [55] .

Cetera post debitum interuallum nuntiabunt Singphoniaci Monacenses. [56]

Ego uobis iam uale dico.

NOX ERAT



[1] Cf. praesertim: Alena Nemcová, "Novák, Jan", in: The New Grove Dictionary of Music and Musicians, editio secunda (2001), uol. 18, 208-210 (ubi scripta plura indicantur); D. Pandula, "Zum Tode des großen mährischen Komponisten Jan Novák", Ethologie 49, 1985, 803-814; Theodoricus Sacré: "Ianus Novák (1921-1984)", in: Musa superstes: De poesi saeculi XXi Latina schediasma, Romae 2001, p. 37-39; Wilfried Stroh, "Jan Novák: moderner Komponist antiker Texte", Atti dell' Accademia Roveretana degli Agiati a. 249 (1999), ser. VII, vol. IX, A, p. 33-62, etiam interretialiter editum: http://www.klassphil.uni-muenchen.de/ stroh/j_novak.htm; ibi est etiam Index operum musicorum. Omnia quae de Iano Novák scripta sunt,colliguntur a Sodalitate LVDIS LATINIS faciundis e.V. in Bibliotheca Instituti Philologici Classici Vniuersitatis Monacensis (Institut für Klassische Philologie, Geschwister-Scholl-Platz 1, D-80539 München, tel.: 089/2180-3421; http://www.klassphil.uni-muenchen.de/ stroh/sodalitas.html), unde etiam notulae musicae et phonodisci peti aut emi possunt (stroh@klassphil.uni-muenchen.de). Cf. adn. 10 de Rudolfo Spann.

[2] Cf. praesertim Werner Thomas: Das Rad der Fortuna: Ausgewählte Aufsätze zu Werk und Wirkung Carl Orffs, Mainz & al. 1990 (ubi eiusdem uiri doctissimi scripta plura indicantur). De Orffio cf. etiam infra p. ???

[3] In Indice operum [u. adn. 1] nr. 1 et 2

[4] In hisce notis siue compendiis metricis maxime sequor James W. Halporn / Martin Ostwald, Lateinische Metrik (transl. e sermone Americano), Göttingen 1962, ubi inter metra (e.g. ia) et pedes (e.g. iaP) more nunc usitato distinguitur.

[5] Rhythmos a metris primum distinxerunt artes "Palaemonis" et Bedae; cf. Paul Klopsch, Einführung in die mittellateinische Verslehre, Darmstadt 1972, p. 27-32 (ceterum optime de his rebus omnibus egit Dag Norberg, Introduction à l' étude de la versification latine médiévale, Stockholm s.a. [1958] ).

[6] Contra leges rhythmicae poesis accentus musicus hic est in ultima: suís: sic facilius breuis u seruatur.

[7] Hoc tantum loco propter homoeoteleutum syllaba breuis (so- in sonis, ut in personis) in modis quoque musicis protrahitur.

[8] Cf. tamen adn. 7.

[9] Nec tamen Ianum Novák (quamquam rerum metricarum curiosissimus erat) id sedulo fecisse crediderim, sed, cum multa e doctrina hauriret, etiam plura eum ex aurium quodam iudicio adinuenisse suspicor.

[10] Exemplum musicum, quod hoc loco audientium auribus praebui, sumptum erat e disco compacto (CD) Iani Novák Aesopia, Jenaer Madrigalkreis, Weimarer Klavierduo, moderante Jürgen Puschbeck", quem petentibus missurus est Rudolf Spann (Antike zum Begreifen), Panoramastr. 23, D-82211 Herrsching, http://www.antike-latein-spann.de (verlag@antike-latein-spann.de), qui etiam alia Novaciana uendit..

[11] Mirantur uiri docti cur non e trimetris ueris ad exempla Graeca uerba fecerit; sed rusticus uersus bestiolarum naturae horridae magis idoneus uidebatur.

[12] In Indice operum [u. adn. 1] nr. 7

[13] Quae hic refero, e magna parte mihi relata sunt ab Elissa Iani uidua, etiam a Dora filia.

[14] "Epistularum de rebus senilibus liber XV", epist. 1 (Francisci Petrarcae opera, t. 2, Basileae 1554 [it. impr. 1965], p. 1046)

[15] Jan Novák, Musica poetica Latina: De versibus Latinis modulandis, edidit, praefatus est, versione Germanica commentarioque instruxit Valahfridus (Wilfried Stroh), Monachii in Conventu "Germania latina – Latinitas teutonica" m. Sept. 2001, p.8; hoc opere Ianus primum agit de pronuntiatione, deinde de prosodia, denique de metrica.

[16] Haec est ipsius Iani notatio phonetica; quam seruaui, quamquam a et e, si diphthongice coniungas, uel per se eum sonum efficiant qui more linguae Germanicae "ai", Bohemicae siue Morauicae "aj" scribitur.

[17] Ludit hoc uerbo sonorissimo Aeaeae iam Vergilius in Aeneide (3, 386); cf. J.C. Mckeown (ed.), Ovidi Amores, vol. 3: A commentary on book II, Leeds 1998, p. 320 sq. (ad Ov. am. 2, 15, 10).

[18] Editum est et hoc et subsequens carmen in libello cui titulus erat Ludicra (Brunnae Nou. 1964, qui tamen plenus est mendarum typothetae); ei Ianus suprascripsit Horatianum illud "dulce est desipere in loco" . Anno post diuulgauit etiam Suauiloquia (Brunnae Ian. 1966), qui est "tener liber versuum teneriorum de rebus tenerrimis", i. e. magis amatorie scriptus. Vterque libellus lepidis picturis ligno incisis (a J.M. Najmr quodam) ornatus est. Carmina quae postea plurima scripsit, singula edita sunt, magna pars inedita adhuc in scriniis iacet. Quae nunc colligo omnia, ut aliquando (cum translatione breuique commentario) edantur.

[19] Quam tribus feminarum uocibus aptatam etiam modis musicis instruxit; uide in Indice operum [u. adn. 1] Nr. 50.

[20] Hic uir qui unus hoc saeculo e poetis Germanis poetica laurea (p.l.) insignitus est (cf. Monika Balzert, "Rühmen und gerühmt werden: Josef Eberle als lateinischer Dichter", in: Karlheinz Geppert [ed.], Josef Eberle: Poet und Publizist, Stuttgart/München 2001, 139-162, ibi 154 sq., et quae eadem scripsit in hoc uolumine, p. ???), inter Iani amicos erat; cuius nonnulla carmina modis suis digna existimabat, cf. in Indice operum (u. adn. 1) nr. 33, 35, 52, 54.

[21] In Indice operum [u. adn. 1] nr. 49; de quo opere scripsi in Jan Novák – zum 80. Geburtstag des tschechischen Komponisten und Humanisten, München 8. 4. 2001 (libellus acroasis musicae siue symphoniacae in Magna Aula Vniuersitatis Monacensis editae); ibi etiam carmen supra laudatum Germanice uersum inuenitur.

[22] Verba et translationem inuenies in libello laudato [supra adn. 21]; uoluit scilicet Ianus hoc opusculum, cui etiam aleatoria quaedam (ut tum nouissima) inseruit, quasi opponere notissimis illis Orffii Carminibus Buranis.

[23] Nimis modeste tamen scripsit olim ad Iosephum IJsewijn (Kal. Apr. 1965): "Non hercle poeta sum [...] tamen latinitatis amore correptus nugas quasdam scriptitare coepi", quem locum affert Theodoricus Sacré in Musa superstite (cf. supra adn. 1). Idem Sacré de poesi Novaciana bene iudicauit hoc scripto: « De Iani Novák carminibus: in memoriam suavissimi poetae », Melissa 5 (1985), 5-7.

[24] Cf. in Indice operum [u. adn. 1] nr. 15; de quo opere egi in disputatione Jan Novák ... [supra adn. 1] p. 41-42.

[25] Cf. quae nunc laudant scripta Peter Bergquist / Stephen Keyl, s.u. "Tritonius, Petrus", The New Grove Dictionary of Music and Musicians, editio secunda (2001), uol. 25, 749-750 et W. Stroh in: J. Novák, Musica poetica Latina [u. supra adn. 15] p. 56.

[26] Subscriptum: 9 ode oraziane messe in musica (1972); in Indice operum [u. adn. 1] nr. 30. Totum opus cantatum a cantoribus Ensemble Spinario moderante Ruperto Huber exceptum est a Statione radiophonica Bauarica; si di uoluerint, aliquando in disco compacto diuulgabitur.

[27] Primum (1962) tractauit Passerem (in Indice operum [u. adn. 1] nr. 25) more dodecaphonico (cf. Stroh in: Jan Novák – zum 80. Geburtstag [u. supra adn. 21]), deinde [1968] Lesbiam (u. infra adn. 28); cf. Catulliana in Schola cantante (Ind. op. nr. 29) et Canticis latinis (Ind. op. nr. 6).

[28] In indice operum u. adn. 1] nr. 8 Catulli Lesbia choro virorum concinenda (1968); de quo opere egit diligentissime Cornelius Mader, Untersuchungen zu Catull-Vertonungen im 20. Jahrhundert: Carl Orffs "Catulli Carmina" und Jan Nováks "Catulli Lesbia", Musikwissenschaftliches Seminar der Universität Heidelberg 1999 (dact.), cuius libri exemplum est etiam in bibliotheca Instituti Classici Monacensis (u. supra adn. 1).

[29] Catulli Carmina: Ludi scaenici, 1943; cf. Joachim Draheim, Vertonungen antiker Texte vom Barock bis zur Gegenwart, Amsterdam 1981, p. 180; Werner Thomas, "Latein und Lateinisches im Musiktheater Carl Orffs", Der altsprachliche Unterricht 23, 1980, 5, p. 29-52

[30] Musica poetica [u. supra adn. 15] p. 20

[31] In: 4ème Congrès pour le Latin Vivant, Avignon du 1er au 3 Avril 1969, s.l., s.a. (Avignon 1969), p. 179

[32] Amores Sulpiciae (1965), in Indice operum [u. adn. 1] nr. 3

[33] In Indice operum [u. adn. 1] nr. 10; hoc opus in disco compacto exceptum est egregie moderante Raphaele Kubelik Iani amico Symphoniacos Radiophoniae Bauaricae (prostat autem in taberna Rudolphi Spann, cf. supra adn. 10).

[34] 1969, in Indice operum [u. adn. 1] nr. 46; neque antea uersus a se ipso compositos Ianus ad modos adhibuisse uidetur.

[35] In Indice operum [u. adn. 1] nr. 26

[36] Carmen hoc frontispicio typis expressum est: Furens tympanotriba (Bohemoslovacia a.d. XII. Kal. Sept. MCMLXVIII.): carmen Iani Novák in certamine poetico Hoeufftiano magna laude ornatum, edidit Academia regia disciplinarum Nederlandica Amstelodami MCMLXX (1970). Cf. de hoc carmine Dirk Sacré, « Een hedendaags Latijns gedicht: "Furens tympanotriba van Jan Novák", Kleio, N.R. 14, 1984, p. 73-81.

[37] Cogitare uidetur praecipue de prima Catilinaria, quam postea (in Politico) modulaturus erat, et de Catulli carmine 29: Quis hoc potest uidere ...?

[38] Hi duo uersus ad similitudinem carminis Catulliani (u. supra adn. 37) tamquam intercalares saepius recurrunt.

[39] Nimios pacis amatores dicere uidetur, qui columba a Pablo Picasso facta pro signo utebantur.

[40] Sic manu Ianus in exemplo priuato ac domestico correxit; nam antea scripserat typisque mandauerat: percauti sitis et cauete, quod mendum fugit uidelicet etiam certaminis iudices!

[41] Laudat Horatium, epist. 1, 18, 84 nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.

[42] Columbae pacis et aliud pecus: carminum contra libertatis nostrae oppressores series, 1971, in Indice operum [u. adn. 1] 40

[43] Cf. infra adn. 56.

[44] Index operum [u. adn. 1] nr. 13; nam uerbum fugae, praesertim apud poetas, idem ualet atque exilium.

[45] Guntherio Wille scripsit Gratulationem Vergilianam (in Indice operum [u. adn. 1] nr. 14), dedicauit Horatianum "Musis amicus" (Ind. op. 20).

[46] De quo cf. Gilbert Tournoy / Dirk (Theodoricus) Sacré (edd.), Pegasus devocatus: Studia in honorem C. Arri Nuri sive Harry C. Schnur, Lovanii 1992 et quae Theodoricus nunc laudat in Musa superstite (u. supra adn. 1), p. 28 sq.; cuius uersus ingeniosissimos Ianus non semel modulatus est, cf. in Indice operum [u. adn. 1] nr. 33, 34, 51.

[47] Cf. in Indice operum [u. adn. 1] nr. 12 et 29. Schola cantans Iano ipso moderante auditur in disco compacto nuper (a. 2001) confecto, quem uendunt Sodalitas L.L.f. e.V. (u. adn. 1) et Rudolfus Spann (u. adn. 10).

[48] Cf. in Indice operum [u. adn. 1] nr. 41

[49] Exstant aliquot libelli ad eas Ferias ab Academia Lentorum Roboretana editi, inter quos eminent Textus poetici; John Skow: "Call This a Dead Language? In Augsburg, Latinists garther for ludi et colloquia", Time 20. 5. 1985

[50] Cf. John Skow: "Call This a Dead Language? In Augsburg, Latinists gather for ludi et colloquia", Time 20. 5. 1985; W. Stroh: "O Latinitas! Erfahrungen mit lebendigem Latein und ein Rückblick auf zehn Jahre Sodalitas@. Gymnasium 104, 1997, p. 271-290, ibi 278 sqq.

[51] In Indice operum (u. adn.1) nr. 43; cf. W. Stroh, "Jan Novák: Dulcitius. Welturaufführung 6. 10. 1990. Brünn, Oper und Konzert 28, fasc. 12, p. 12-13; iterum in: Mitteilungsblatt des Deutschen Altphilologenverbandes 34, fasc. 1, 1991, p. 2-4; exstat in Bibliotheca Instituti Classici Monacensis capsula (s. uideocassetta), qua actio illa scaenica Brunnensis (excepta a teleuisione Bohemoslouacica) continetur.

[52] I. Str., Musikalische Poetik (primum Francogallice: "Poétique musicale"), Mainz 1949.

[53] In Indice operum (u. adn. 1) nr. 31

[54] In Indice operum (u. adn. 1) nr. 107: "Sonata da chiesa II"

[55] Exemplum sumptum est ex illo disco compacto Scholae cantantis (u. supra adn. 47).

[56] Cantaturi erant Singphoniaci illud Politicon (in Indice operum [u. adn. 1] 27), quod Ianus aduersus liberae rei publicae hostes e Ciceronis Catilinaria prima, Senecae anapaestis, C. Arrii Nuri, Iudaei Americani, epigrammatibus in murum Berolinensem scriptis composuerat. Miro casu aut fato id opus exhibebatur continuo post scelestissimum impetum illum, quo noui Catilinae Gentium Commercii Arcem ("World Trade Center") Americanam ruina terribili destruxerunt. Quod et cantoribus et oratori mihi post Politicon cum plausu exhibitum denique innotuit. Crederes Ianum ipsum post mortem, quid de nouissimis rebus sentiret, dicere.



Autor (author): Wilfried Stroh
Dokument erstellt (document created): 2002-08-13
Dokument geändert (last update): 2002-08-19
WWW-Redaktion (conversion into HTML): Manuela Kahle & Stephan Halder